Qui transfiguratus est
Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis;
et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere.
Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu.
Et respondens Petrus ait Iesu: “Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum”.
Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti.
Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “Hic est Filius meus dilectus; audite illum”.
Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.
Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: “a mortuis resurgere”.
Mc 9, 2-10
0 Comments:
Kommentar veröffentlichen
<< Home