Qui pro nobis spinis coronatus est
Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit.
Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum;
et veniebant ad eum et dicebant: “Ave, rex Iudaeorum!”, et dabant ei alapas.
Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: “Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam”.
Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: “Ecce homo!”.
Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes: “Crucifige, crucifige!”. Dicit eis Pilatus: “Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam”.
Responderunt ei Iudaei: “Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit”.
Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit
et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: “Unde es tu?”. Iesus autem responsum non dedit ei.
In 19,1-9
0 Comments:
Kommentar veröffentlichen
<< Home