Das Notizbuch ist umgezogen. Sie werden weitergeleitet…

Sie sollten automatisch weitergeleitet werden. Falls nicht, besuchen Sie bitte http://commentarium.de und aktualisieren Sie Ihre Lesezeichen.

Donnerstag, August 18, 2005

Toto animo et studio

"Societatem Ferriviariam Germanicam salutem mittere Summo Pontifici Benedicto XVI° concelebrantibusque Conventum Mondialem Iuventutis XXum

Exspectari in parte Germaniae Inferioris ad Rhenum sitae decies fere centena milia iuvenum ex civitatibus plus CLX convenientium • Societatem Ferriviariam Germanicam hamaxostichos extraordinarios CXLII ad commeationem longinquam sustentandam suppeditare, tesserulas pretii favorabilis offerre

(Berolini, die 15° m. Aug. a. 2005) Ex die 15° ad diem 21um m. Aug. tota regio Rhenensis nulla alia in re nisi in Conventu Mondiali Iuventutis celebrando occupata erit. Illuc complura centena milia iuvenum fidei catholicae addictorum ex toto orbe terrarum advenient, quippe quos Summus Pontifex vocaverit iam XXum ad Conventum; cuius est initium Missae die 16° m. Aug. tenendae Dusseldorpii Bonnae Coloniae Agrippinae, qua in urbe Summus Pontifex Benedictus XVIus ex die 18° ad diem 21um m. Aug. morabitur. Auctores exspectant, ut plus quam novies centena milia hominum in campo Mariae in pago inter Rhenum Erftumque fluvios sito Conventum Missa communi die 21o m. Aug. concludant.

Societas Ferriviaria Germanica pro sua parte studet, ut Conventum Mondialem concelebrantes quam maxime diebus festis perfruantur. Hartmutus Mehdorn Societatis praeses „valde gaudemus“, inquit, „quod papa Benedictus XVIus nos visitat et Conventus Mondialis Iuventutis XXus agitur in Germania. Quae res nobis est maximum incitamentum et munus, quod toto animo et studio omni suscipimus.“

Nemo est qui neget vias principales et rete ferriviarium in Germania occidentali propter Conventum commeatu affluere frequenti, frequentissimo autem die 21° m. Aug., qui dies feriis et in Rhenania-Guestfalia et in quibusdam Batavorum regionibus afferet finem.

Qua de causa Societas Ferriviaria iamdudum diligenter meditata est, quomodo commeatio vicinalis longinquaque stabiliretur. Ex die 15o ad diem 21um Societas Ferriviaria Germanica hamaxostichos extraordinarios CXLII sedum centum triginta miliorum ad commeationem longinquam sustentandam suggerit, necnon mandantibus conventus auctoribus curavit una cum societate vecturae publicae Rheno-Sigensi (VRS), ut hamaxostichi civitatenses frequentius veherentur et MCCL hamaxostichi regionales extraordinarii suppeditarentur.

Societas Ferriviaria ex die 10° ad diem 23um m. Aug. viatoribus blandimento tesserulas pretii favorabilis offert, quae Euronis XXXIX constant, si viritim, Euronis XXIX, si gregatim in secunda classe iter ad Conventum faciunt (pretia scilicet itineris singularis).

Werner Klingberg
Praeco Societatis

Gunnar Meyer
Praeco vecturae personarum"

Diurnariis edocendis nuntiatio (Pressemitteilung) der Deutschen Bahn [Spiegel Online]

Technorati Tags: , , ,

0 Comments:

Kommentar veröffentlichen

Links to this post:

Link erstellen

<< Home