Das Notizbuch ist umgezogen. Sie werden weitergeleitet…

Sie sollten automatisch weitergeleitet werden. Falls nicht, besuchen Sie bitte http://commentarium.de und aktualisieren Sie Ihre Lesezeichen.

Sonntag, April 16, 2006

Qui resurrexit a mortuis

Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent eum.
Et valde mane, prima sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole.
Et dicebant ad invicem: “Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?”.
Et respicientes vident revolutum lapidem; erat quippe magnus valde.
Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
Qui dicit illis: “Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum.
Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: “Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis””.
Mc 16,1-7

0 Comments:

Kommentar veröffentlichen

Links to this post:

Link erstellen

<< Home